IrisatusYokohamensis retweeted
Nos perstamus adhuc alacres, nos Musa Latina
adiuvet, in nostris oribus ut vigeat.
Replying to @litteraechristi
'Algoritmus' nūntiōrum exhibendōrum adulterīnīs ratiōnibus servit. Adde quod minōrēs in diēs fīmus quī hīc Latīnē scrībāmus. Sī hīc maneō, duābus causīs tribuendum est: quod nūllō aliō locō meliōrēs rēs sē habeant et maximē quod valdē mē dēlectant iī paucī quī strenuē perstātis.
IrisatusYokohamensis retweeted
“Ecce Rhodus, Ecce saltus”
Cūr ad magna et hērōica aspīrās? Quid spem tuam in prōpositīs remōtissimīs pōnis, quae rāra sunt et erunt forte nūlla, dum praesentem occāsiōnem inertiā neglegis? In rē minōrī experīmentum capere oportet, quod in magnā factūrī sumus: sīc mīles exercētur in umbrā, quod agere debet in pugnā.
Praesēns tempus praesentemque occāsiōnem, quam ūnam habēmus, dum futūra prōvidēmus āmittimus: minus, ait Seneca, ā crāstinō diē pendēbis “sī hodiernō manum iniēcerīs”. Ōtiōsōrum labor est futūra dispōnere: spēs nēminem satiat.
Sī quaelibet āctiō quae ad manum est perfecta exeat, sī bonum quod hodiē agere potes in crāstinum nōn differās, brevī tempore ingentia tibi merita cumulābis et quasi rēgiā viā ad perfectiōnem ībis, immō volābis.
Aesōpus nārrat quendam adolēscentem, cum sēsē glōriōsus iactāret quod Rhodī admīrābilēs saltūs aliquandō fēcisset, ab ūnō ex audītōribus interpellātum esse: “Ecce Rhodus, Ecce saltus”. Quid igitur iuvat praeterita memorāre vel futūra sibi prōmittere, sī nūlla āctiō verba consequitur? Agedum! hīc est Rhodus ante oculōs tuōs, hīc nunc saltā!
IrisatusYokohamensis retweeted
Nihil novi est sub sole,
denuo dicamus: Olé!
Vidimus illos Hispanos
modo Argentinos vanos
arte vincere, rotundus
stupeat ut totus mundus.
In certamine Europaeo anni 2008:
IrisatusYokohamensis retweeted
QUID NOVI HAC SEPTIMANA IN EPHEMERIDE?
Praeter recentissimam nuntiorum emissionem, a Genovefa Sequana praesentata:
ephemerisnuntii.eu/finnici/N…
Narrationem de Proelio Americano Septentrionali apud Little Big Horn a V. Ciarrocchi scriptam legere etiam potes:
ephemerisnuntii.eu/textusvar…
IrisatusYokohamensis retweeted
Amīcus quid est? Speculum. | Legite mercēdulam chrīstiānam hodiernam apud substack!
litteraechristianae.substack…
IrisatusYokohamensis retweeted
Replying to @litteraechristi
Os unum, binas aures natura ministrat:
sic audire iubet plurima, pauca loqui.
De quodam certamine pedifollico cras celebrando
ursus olim magnus agris benignis
per dolos turpes seruit rubellam
hanc oryzam, qua faciantur annos
damna molesta.
valle sed felice volant feroces
incolas ad nos aquilae, malum quae
ignibus gramen citius perurant.
fausta canamus.
2
6
IrisatusYokohamensis retweeted
Gratia, Grok, tibi sit, quod nondum perdidicisti
pro Latio rectos pangere versiculos.
Nam quae sint leges metricae, quae syllaba longa,
quae brevis, haud curae est perspicis atque minus.
Omnes erramus, tu machina nos hominesque:
machina plus errans nos probat esse homines.
Replying to @ArmandDAngour
Pangis qui versus seu Graecos sive Latinos:
Iam tempusque tuum maximaque hora venit.
Arte nequit factum ingenium componere versus
exactos - nondum. Cresce, creator homo!
CUJUSDAM CANIS
Latratu fures excepi, mutus amantes:
sic placuit domino, sic placuit dominae.
(Joachimus Bellaius)
CUI FELES
Unguibus excepi fures saliens et amantes:
mi dominus nullus, nulla mihi domina.
1
10
270
IrisatusYokohamensis retweeted
Ecce novus currus, dīcō tamen ipse iocōsē,
Ūnā īnscendāmus, iam faciāmus iter!
#distichon #lingualatina
Joachimus Bellaius cecinit;
Non septemgemini tangunt mea pectora colles,
nec retinet sensus Thybridis unda meos...
non mihi Laurentes nymphae silvaeque virentes,
nec mihi, quae quondam, florida rura placent.
Post meridiem ad aliquam oram me tuli. Sole ibi nitente nec frigidum nec calidum erat. Tempestate optima fruebar in litore lato ambulans. Paulo post cum in sella lignea sedens prandium sumerem, repente umbra magna vix non me contigit.
namque paulo post rursus adhuc advolavit atque cibum in terram casum rostris capiens in caelum citissime fugit. Pro mea quidem spe, ne hoc animalium genus me sapientius fiat.
Milve rapax, placeant cuī tam farcīmina salsa,
vel stomachō vel alīs nē tumor adsit, cave.
2
2
144
















