
ALT Dūrat ab amne memorja fluēns vīvāx Michigantis ad mare pervastum nōmine Gitche Gumī. Aequor id effātur nōn umquam reddere captōs Cassiopē cum fert nūbila venta polō. Bis ter quīndeciēs lībrīs milliōnibus illa nāvis ferrātum plūsque ferēbat onus. Sīc velut ossa suīs cum nautīs illa Novembris mordenda est ventīs flantibus ante decet.

ALT Nam fuerat prīnceps veniēns ōrīs Amerīcae dē Portū Geminō mōlibus inde gravis. Nāvis ut est solitum maior quam aliae gravitāte, doctīs cum nautīs, cum quoque dūce bonō. Factīs Cūm gregibus ferrī pactīs neque multīs sīc Cōjāhōgam plēna petīvit ope. Lūnā nunc ortā vigilisque sonō resonātō, ipsene eīs Aquilō, quī fuit aura mināx? Quī cecinit suprā nautās vinclīs quasi vātēs cum latus assūmpsit vastā aqua prīma tumēns. Extemplō cūnctī nōvēre, vigilque magister Quae raptūra est hūc esse Novembris Anum. Tardāta est Aurōra, morātaque pēnsa cibōrum, cum Brūmae ventus rumperet alta secāns. Tunc gelidō pluviī Zephyrō dūcente procellam. Quā cēlātus dum vertice Phoebus inest.*

ALT Hōrā tunc cēnae, “Comitēs,” stabilis coquus inquit, “Flūctus tam validī, nē cereāle parem.” Crētīs nunc umbrīs, īdem iam tālia dīxit, “Esse sodālēs vōs est mihi magnus honōs.” Dux itaque ēmīsit, cava nāvigiī mare complēns crēscere, quō nautīs penditur ultima sors. Tēctō tum tenebrīs caelō, lūcēs abiērunt nāvis, et effectum est flēbile naufragium. “Quō sacer īvit amor? Dominum quis vīdit adesse?” hōrīs praeteritīs, dicta, furente mare. “Paulō,” dīcitur, “īvissent utinam magis ultrō, nam vēnissent ad lītora Tēquamenōn!” Aut hominēs disjectī sint, ēversave prōra, aut implēta gravī fissa carīna mare. Nunc, faciēs hōrum, vel sōlum nōmina dūrant cārās per spōnsās per quoque prōgeniēs.

ALT Volvit Hurōn undās; dē sēde suā canit altum per gelidās camerās sīc mare Gitche Gumī. Ē Michigante vapor juvenis quasi somnia surgit. Omnis vēnātus portus et īnsula dat. Īnferius tunc accipiēns situs est lacus undās, dē Ērieō missās ultimus Ontariō. Dum pergunt hodiē ferrātae per mare nāvēs, Vectus cūnctus habet corde Novembris Anum. Conveniunt, quoddam in fānum nōn grande, precantēs prō nautīs, positum lītore Detroitī. Tintinnābula sunt totiēs resonāta per aulās āmissī quotiēs sunt gelidīs sub aquīs. Dūrat ab amne memorja fluēns vīvāx Michigantis ad mare pervastum nōmine Gitche Gumī. Aequor id effātur nōn umquam reddere captōs Cum properāns rapiat nigra Novembris Anus.



























